- MAGISTRATIONES Publicae
- MAGISTRATIONES Publicaein leg. 3. Cod. Theodos. de Studiis liberal. Urbis Constantinop. Universos, qui usurpantes sibi nomina Magistrorum, in publicis Magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consueverunt, ab ostentatione vulgari praecipimus amoveri: Vopisco dicuntur Pergulae Magistrales, d. l. et fuerunt cellae publicae, in quibus docuêre Grammaticae Rhetoricaeque Magistri, aliarumque Artium, quae Liberales indigetantur, Professores, etiam qui de publico stipendium accipiebant. Picturae porrô Professores; Mathematici item, quibus etiam aliquando profitendi publicequeve proponendi Romae copiam concessam esse, ex Suetonio in Augusto l. 94. discimus, etc. Vide infra in voce Pergula. Vox orta a verbo medii aevi magistrare, h. e. docere; quod occurrit apud Spartian. in Hadriano, c. 10. ubi hîc magistrasse vitam militarem, h. e. vicem Magistri functum esse et militibus exemplo praefuisse, atque in consuetudinem vitae militaris eos induxisse, dicitur. Vide Salmas. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.